- MALABATHRUM
- MALABATHRUMapud Horat. l. 2. Carm. od. 7.Cum quo morantem saepe diem merôFregi coronatus nitentesMalabathrô Syriô capillos:pro malabathrino unguento, quod alias Foliatums, a Malabathrô, seu Folio per excellentiam sic dicto, quod inter mirisica suavitate olentia illa Solino indigitata c. 52. quae mittunt Indi. praecipuam ac primam auctoritatem, una cum Nardi spica, obtinet. Nomen ei a voce Indica Tumulapatra; quâ licet Indi proprie Folium Indum indigitent (alterum foliorum aromaticorum in India genus, facie pene simili ac pari facultate praeditum) Graeci tamen μαλάβαθρον suum inde formantes, nomen hoc alteri generi Folii, quod ipsis notius erat, attribuerunt. CurFolium κατ᾿ ἐξοχὴν dicatur Scriptoribus Romanis diximus supra. Sed et Herbam Paradisi Veteres appellavêre, teste Isidorô, ab excellenti odore. Item Catasphaerum folium. Vide ibi. Utile id ligno et folio, unde Φύλλον et ξυλόφυλλον illud dixêre: Aetius in secunda coctione olei Salca, ξυλοφύλλου ἤ φύλλου καρποβαλσάμου ἀνὰ λίτραν μίαν κλ. Sed folia inprimis pretiosa, quae in pilulas olim convoluta vaenum ibant, et hâc formâ ex India in Syriam (unde Syriaci cognomen) inde in Europam adferebantur. Non autem plura folia in unam pilulam solebant conglobari, sed ex singulis foliis complicatis singulae sphaerae fiebant: unde pro ratione foliorum ἁδρόσφαιρον, μεσόσφαιρον, μικρόσφαιρον; ex maiore enim folio maior pilula fiebat, ex minore minor. Complicabantur ea demptis prius nervis ac sibris, ac traiciebantur iis, ut in pilula haererent, quod ἐξινιάζειν et διείρειν, totam vero hanc praeparationem κατεργάζεςθαι, vocat Auctor Peripli. Calamos vero sive virgulas Malabathri, quibus folia haerebant, πέτρους dixêre. Modum colligendi, sed fabulis proximum, enarrat idem, et praeter eum Dioscorides c. 11. ac Plin. l. 12. c. 26. et l. 33. c. 4. unde colligere est, non magis huius folii notitiam habuisse Veteres, quam piperis, zingiberis, et serici, de quibus multa quoque tradidêre vero non consentanea. Coeterum usum eius quod attinet, mira ei inest vis stomachi corroboratrix; et linguae subiectum commendat odoris suavitatem. Sed et sirpeis huiusmodi foliorum plenis stratorum vice, Sesatas usos esse, Auctor Peripli praefarus refert: Βησάδας vocatos Ptolemaeo, populos Indiae extra Gangem. Hos enim ex interiore regione quotannis ad confinia Sinarum venire, cum liberis et uxoribus, tegetibus vel sirpeis onustos, quae foliis referta sint vitium folia referentibus, illas sirpeas sibi substernere, dum in illis locis agunt: eorum postea discessu observatô Sinenses ad ea loca accedere et in stratis, quae reliquissent illi, malabathri folia reperta, eô, quô diximus modô, praeparare, ait, etc. E quibus omnibus conficit Salmas. Vererum Malabathrum, non aliud esse a Betre, Indorum hodiernô celebratissimô. Vide eum ad Solin. p. 1059. et seqq. et supra in voce Betre, item. Folium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.